Pietro Valeriano carmen

Testo base di riferimento: D. A. Campbell, 1960

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


Nimis o nimis morata, mea dulcis animula,

Iuga peruagaris alta locaque horrida nemorum,

Vbi tristium ferarum commercia rigida

Quod ames probesue amoenum placidumue nihil habent:

5

Vbi uultures lupique aut ululae nemoriuagae

Stridoribus malignis tibi lugubre maleque

Minitentur, et tremorem, mea uita, tibi ferant;

Quam me quietiorem facile esse cupierim

Tibi si omnia auspicato fieri precor et bene

10

Succedere id quod optas prece sollicito deos.

Sed age ista saxa tamque inamoena fuge loca,

Et amabilem tuorum sedem repetere ama,

Vbi Cypris et Voluptas, Iocus et lepidus Amor

Hilarant beantque amantes, ubi laetitia uiget,

15

Abit aegritudo et omnis fit maestitia procul.

Sapienter ergo pergas bene consulere tibi.